monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 75
Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. Parvulum auxilium, Mathathiam significari arbitratur Porphyrius, de vico Modin; qui adversum duces Antiochi rebellavit, et cultum veri Dei servare conatus est . Parvum autem, inquit, auxilium vocat, quia occisus est in praelio Mathathias, et postea Iudas filius eius qui vocabatur Machabaeus, pugnans cecidit, et caeteri fratres eius adversariorum fraude decepti sunt. Lege Machabaeorum libros.